TARVANNA melius TERVANNA vel TARVENNA

TARVANNA melius TERVANNA vel TARVENNA
TARVANNA, melius TERVANNA, vel TARVENNA
urbs Belgii, Morinorum olim metropolis, in Notit. veter. inter Provinc. Belgicae secundae civitates duodecim undecima, in recentioribus sexta melius: in veteri nummo apud Goltzium Colonia Marmorum, sita fuit in Picardiae et Artesiae confinio Episcopalis. Dein urbs munita Artesiae, ad Legiam amnem, a Carolo V. Imperatore solo aequata, A. C. 1552. Cuius rudera, a paucis habitantur, vix 2. leuc. ab Aria in Occasum sub Francis. Baudrand. Caput olim pagi Tarvennensis le Teroisannois, cuius pars est pagus Ternensis, vel Toennensis, le Ternois, a Terria fluv. cognominatus: Eius olim et Bononiae unus Episcopus fuit. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide Tervanna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”